Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.28.1 | Cic. Fam. 10.28.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.29.1 |
10.28.1
quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses ! reliquiarum nihil haberemus . at nunc
cum iis tantum negoti est , ut vestrum illud divinum in rem p . beneficium non nullam habeat querelam . quod vero a te , viro optimo , seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis , interdum , quod mihi vix fas est , tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me
omnibus . ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit , ad illum animum meum reverti pristinum , quem tu cum civi acerrimo , patre tuo , in ore et amore semper habuisti .
10.28.2
nam cum senatum
a . d . xiii K . Ian . tr . pl . vocavissent deque alia re referrent ,
totam rem p . sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus . hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R . attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse
postea tempus ullum intermisi de re p . non cogitandi solum sed etiam agendi .
quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer , ipse perscriberem , quamquam eram maximis occupationibus impeditus . sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca , et ea summatim . habemus fortem senatum , consularis partim timidos , partim male sentientis ; magnum damnum factum est in Servio ; L . Caesar optime sentit sed , quod avunculus est , non acerrimas dicit sententias ; consules egregii , praeclarus D . Brutus , egregius puer Caesar , de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto , nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio , nihil Antonium sceleris , nihil crudelitatis praeteriturum fuisse . haec tibi , etsi audita esse arbitrabar , volui tamen notiora esse . plura scribam , si plus oti habuero .
10.28.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.28.1 | Cic. Fam. 10.28.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.29.1 |